monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 22, 12
Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Iam sexta largitate laetatur. Virga enim pertinet ad iustitiam et fortitudinem Domini Salvatoris, sicut in alio psalmo dicit: Virga aequitatis, virga regni tui . Baculus ad adiutorium humanum respicit, quo et pes ipse caute defigitur, et totum corpus nisu desuper incumbentium sustinetur. Hoc usi sunt patriarchae; dicit enim Iacob, In baculo meo transivi Iordanem istum . Item in Exodo ait Dominus filiis Israel: Renes vestros accingetis, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes . Quod multis locis reperies in auctoritate divina. Istis ergo duabus rebus fidelis se asserit consolatum: una est districtio quae conterit vitiosos; altera gubernatio, quae sustinet fidelissimos Christianos. Ipsa vero dum ponit numero plurali, virgam et baculum, significat quae superius dixit. Sed videamus quemadmodum utraque nos consolari poterunt, cum res omnino diversae sint. Baculum quippe non est dubium consolari, qui ad opem ferendam humanae imbecillitati semper assumitur. De virga quid dicemus, quae percutit, affligit, et vitia nostra iudiciaria severitate castigat? Consolatur plane et ipsa fideles, quando eos ad viam Domini adhibita emendatione perducit. Nam recte consolari dicimus omne quod adiuvat; etsi ad tempus nos pro sua districtione contristat. Unde dicit Apostolus ad Hebraeos: Quoniam omnis disciplina ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitae; in posterum autem multum fructum affert .