monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 105 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 22, 11
Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Quinta succedit gratia, quam revera constat unicuique firmissimo catholico contributam. Dicit enim, etsi inter haereticos et schismaticos ambulem, qui recte umbrae mortio esse dicuntur, quoniam exitii figuram portant, cum ad inferna perducunt, Non timebo eorum pravas suasiones; quia tu praesentiae tuae tuitione me defendis; sicut scriptum est in propheta: Non te deseram, non te derelinquam . In isto quippe mundo Ecclesia inter iniquos ambulat, donec iudicii dies bonorum malorumque sequestrator advenerit; sicut propheta dicit: Spiritus, inquit, vultus nostri Christus Dominus, sub cuius velamento vivimus inter gentes . Sive umbra mortis, absolute diabolus est, qui obscure nobis laqueos ponit, ut per nebulas ipsius decepti, in aeternae mortis praecipitia corruamus. Sed haec non timentur a vero fideli, etsi in ipsorum medio divina misericordia fretus ambulare praesumpserit. Cur enim vir iustus illos timeat qui sanctos timent, et invita illis voluntate deserviunt?