monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 22, 10
Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. Quartum beneficium memorat, quod est sollicitius indagandum. Nam cum super iustitiae semitas ambulare superbiae sit, cur sanctus vir illuc se gaudet esse perductum, quod dominicis regulis videbatur esse contrarium? Sed hic super taliter accipiendum est, quemadmodum si dicatur, positus est super populum corrigendum, quos debeat iustitiae semitas edocere; sicut et alius propheta dicit: Super excelsa statuit me, ut vincam in claritate ipsius . Quod autem ait: Propter nomen suum, famulus Christi gaudebat se ad illam scientiam pervenisse, ut posset Domini iussa vulgare. Semita enim iustitiae sunt duo praecepta salutaria, in quibus lex et prophetalis sermo concluditur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et prozimum tuum sicut teipsum . Merito ergo super semitas iustitiae deductum se esse gaudebat, qui animi contemplatione profecerat. Addidit, propter nomen suum, ut nemo diceret meritis suis collatum, quod divina gratia probabat esse concessum.