monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 22, 9
Animam meam convertit. Ad gratiam tertiam venit, ubi animam suam divino beneficio asserit esse conversam. Sed conversam dicit, quia post baptismum de peccatrice facta est iusta, de faeculenta mundissima, de contracta sine ruga; sicut Apostolus dicit: Ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi . Merito ergo animam suam gloriatur ad Christum esse conversam, quae dudum sub diabolo probatur esse captiva. Sed tunc est salubris ista conversio, si non iterum incentivis vitiis in peccata relabamur. Verum istam conversionem vide quid sequitur.