monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 22, 7
In loco pascuae ibi me collocavit. Primam partem munerum fidelis iste quem diximus gratanter exponit, quod tamen ad universalem Christi Ecclesiam merito cognoscimus pertinere. Asserit se ergo in locis pascuae constitutum, non unde caro corpusque saginetur, sed unde anima coelesti pabulo refecta, spiritualis laetitiae nitore pinguescat. Illa enim Dei sunt pascua, quae non ventris digestionibus dilabuntur, ubi iterum importuna non succedit esuries; sed anima cum semel coeperit esse saturata, in idipsum coelesti munere perseverat. Locus autem iste qui dicitur pabulorum, divina lectio est. Nam sicut pecudum corporibus pinguedinem praestat ager depastus, ita et sermo divinus animam novit fideliter saginare meditatus. De his pascuis saturatus eructavit ille qui dixit Deo: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo , et his similia.