monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 22, 6
Dominus regit me, et nihil mihi deerit. Vir ille sanctissimus, qui per gratiam baptismatis innovatus, pauperem se Domini abiecta saeculi pompa noscebat, in conscientiae cubili laetus exsultat, et a Domino se protegi iucunditate dulcissima profitetur. Dicit enim regi se a Domino, ubi est defensio fortis et magna securitas, ubi nemo metuit inimicum, ubi iam nuilus sua imbecillitate turbatur. Addendo autem, nihil mihi deerit, divitias suas pauper ille noscebat, cum sibi a Domino substantiam spiritualem crederet nihilominus conferendam. Sed audiamus in subsequentibus, quam sit dives ista paupertas, quae tantis bonis repletur quanta continere regum thesauraria non merentur. Quae figura Graece dicitur synathroismos, Latine congregatio, quoties multa in unum colliguntur, et velut pondere facto audientium animis offeruntur. Hoc schema sive in laudibus, sive in vituperationibus, inter oratores violentissimum haberi solet.