monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 22, 2
Apte praetermittitur, ubi novi nihil est quod requiratur. Hoc tantum commemorandum est, ut nomina tituli huius ad spiritualem, sicut praefati sumus, intelligentiam perducere debeamus. Loquitur enim per totum psalmum, primi hominis vetustate deposita, regeneratus ex aqua et Spiritu sancto fidelissimus Christianus: gratias agens quoniam de ariditate peccati ad loca pascuae, et ad aquam refectionis Domino sit largiente perductus. Et notandum quia sicut antea Decalogum legis accepit, ita hic decem beneficiis se gaudet esse ditatum; quod non singulis versibus dicitur, sed per commata succincte narratur.