monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.12.60 > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 42
In conspectu eius procident universi qui descendunt in terram; et anima mea ipsi vivet. Quia superius dixerat, divites terrae esse tepidos Christianos, nunc dicit qui ante Deum procidant, id est cadant, qui in terrenas concupiscentias carnis fragilitate descendunt, et hominibus apparere non possunt. Bene autem dictum est descendunt, quia omne peccatum pars probatur inferior. Nam dum conventus Ecclesiae omnes indiscrete suscipiat, ipsius conspectui noti sunt, qui se meritorum qualitate discernunt. Animam vero suam dicit Deo vivere, quoniam hunc mundum immaculata conversatione transivit.