monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 40
Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Intendamus quid iste versus praeposteratus compellat intelligi: Deus dominabitur gentium, quoniam Domini est regnum: quia non sunt gentium regna, sed Domini, qui potestate sua et mutat reges et continet. Et necesse est ipsum debere ubique coli, quem rerum Dominum constat intelligi. De quo loco Pater Augustinus in libro ad Honoratum presbyterum more suo mirabiliter dixit (Epist. 120, cap. 27): Ille irrisus, ille crucifixus, ille derelictus hoc regnum acquirit, et tradet in fine Deo et Patri, non ut ipse amittat, sed quod in fide seminavit cum venit minor Patre, hoc perducat in speciem in qua aequalis non recessit a Patre. Probata est his dictis universalis Ecclesia. Desinant homines Donatistarum vanitate confundi. Non potest praevalere plus fraus diabolica quam religio Christiana. Necessarium est enim invento loco haereticorum confutare nequitias: quoniam dum illos, Domino praestante, destruimus, catholicae fidei sensa firmamus.