monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 36
Edent pauperes, et saturabuntur. Haec sunt vota quae superius dixit. Et considera quia pauperes tantum posuit qui mundi istius illecebras contemptu ditissimo respuerunt; non divites qui saeculi huius felicitate referti sunt, sed pauperes, id est regnum Dei esurientes. Ideo enim addidit, et saturabuntur; saturari enim non poterant, nisi quos talis possidebat esuries.