monumenta.ch > Hieronymus > csg48.371 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 33
Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperum. Quod solent facere mundi istius honore gloriantes, spernere pauperes, despicere supplicantes, causamque de habitus qualitate metiri; ut si sit vestibus nitidus, verax putetur; si amictu sordidus, mendacissimus habeatur. Sed apud Deum longe diversum est, qui de veste non iudicat, qui opulentiam non honorat; sed ille preces fidelium pauperum exaudit et adiuvat. Egenus illi pretiosus est, qui tamen fuerit sanctitate ditissimus.