monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 30
Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio Ecclesiae laudabo te. Post sacram passionem dicit gloriam Divinitatis toto orbe vulgandam. Narrabo enim dicit, id est narrare faciam. Fratres autem dicuntur qui diligunt et diliguntur. Nam qui pati venerat pro salute cunctorum, quem eorum non diceret fratrem? De quo loco patenter ait Apostolus: Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari. Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ab uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis . Sic ait et in Evangelio post resurrectionem: Dicite fratribus meis ; et alibi: Qui fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, hic meus pater, et mater, et frater est . In medio vero Ecclesiae laudat Dominum, qui se pia conversatione tractaverit. Ipsius enim praeconium est morum sanctitas custodita, quando nihil valet aliquid boni caro facere, nisi cui divina misericordia probitatem noscitur praestitisse. In medio autem dicit, palam et in conversatione multorum, ubi rectae mentis operatio reliquis fidelibus praestat exemplum.