monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 29
Libera me de ore leonis, et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. De ore leonis, de potestate diaboli dicit, qui bene comparatur feris, quoniam humanis semper delectatur exitiis. Sed ne forte aliquibus scrupulus inde nascatur, quare frequenter una res et optimis personis aptatur et pessimis, dicendum est quod ad similes partes debeat applicari. Unamquamque rem diversas certum est habere qualitates, ut leo, de quo nunc sermo est, habet fortitudinem, propter quam belluarum rex appellatur; habet et truculentam saevitiam, propter quod ferox dicitur. Quapropter fortitudo eius et potestas Christo merito comparatur, ut est illud: Vicit Leo de tribu Iuda . Ferocia vero ipsius diabolo competenter adiungitur, sicut Petrus apostolus dicit: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret . Ita fit ut unum animal, consideratis eius qualitatibus, rebus a se discrepantibus rationabiliter comparetur. Quod genus locutionis Scripturae divinae forsitan proprium non immerito dixerimus. Sic et reliquas comparationes huiusmodi praesentis expositionis ratio comprehendit. A cornibus, id est a superbis, de summitatum suarum potestate ferientibus. Sed inspice quod addidit: Unicornuorum, id est se singulariter erigentium, qui nimia elatione surgentes, consortes ferre non possunt, dum soli faciendum putant quodcunque libuerit. Talia enim animalia, quae uno cornu armantur, multo fortiora sunt ab his quibus duplicia tribuuntur, quae Graeci μονόκερως appellant. Ab illa enim unicornuorum superbia non ferenda humilitatem suam, quae destituta opprimi facile posset, eripi postulavit.