monumenta.ch > Cassiodorus > 7 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 28
Eripe a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. Liberari se postulavit a morte quam subiturus erat, collato scilicet resurrectionis auxilio. Framea enim synonymum est nomen, significans sive hastam, sive gladium, sive quaelibet arma, per quae voluit futurum crucis exitium competenter adverti: quia per ipsam mors plerumque succedit. Sed primo dixit, Eripe animam meam; modo petit liberari Ecclesiam, quae est illi unica, id est catholica; ut intelligatur doctrinas novas et conciliabula perditorum unitatis vocabulo respuisse: haereticos hic canibus comparans, qui domestica quadam feritate atrociter mansueti, cum de penetralibus nostris exeunt, Ecclesiam Dei mordere ac lacerare festinant. Et ut scias canes talibus hominibus aptissime comparatos, de manu canis dixit, quod utique homo, non canis habet. Sive, ut quidam volunt, manus canis significat potestatem mundi istius, quae Ecclesiam Dei lacerare mordaci ac subdola semper iniquitate festinat. Canes autem non in malo tantum, sed etiam in bono poni frequentia exempla testantur.