monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 27
Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum a me; ad defensionem meam aspice. Hic iam resurrectionem celerrimam deprecatur, ut perfidorum mala credulitas supervenienti tali gloria destruatur. Auxilium enim ipsam significat resurrectionem, quae utique longe facta non est, quando triduana provenit. Sequitur: Ad defensionem meam aspice. Sed, quae sit ista defensio, consequenter exponit.