monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 25
Dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Forma crucis mira proprietate depicta est; ut omne corpus in ea sic dicatur extensum, quatenus eius ossa humanis oculis numerabilia viderentur; ut quod caro superducta celaverat, nimia tensione corporis appareret. Sed videamus utrum poena dicenda sit, an tribunal; damnatio, an disceptatio: ubi quasi in regali solio constitutus, increpantem reliquit reum, confitentem reddidit protinus absolutum. Quo facto ille humani generis Miserator eximius, quid sanctis suis praestaturus esset, in Latronis subita confessione monstravit. Dinumerata sunt etiam ossa eius, id est apostoli, sive reliqui Christiani, quando persecutione facta truculentium Iudaeorum, ne in maiorem numerum convalescerent, quaerebantur exstingui. Sequitur etiam incredulitatis eorum detestabilis obstinatio; ut non aliquid transitorie aut casualiter fecisse videantur: sed dicit eos considerasse et conspexisse; et cor eorum lapideum tot miraculis non fuisse mollitum. Petrae scissae sunt, terra tremuit, sol amictu se tenebroso, ne tantum scelus videret, abscondit; et (proh dolor!) iniquitas in ipsorum oculis defixa, in sacrilegio suo mansit immobilis.