monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 24
Et quamvis passionis dominicae ad litteram simplex hic videatur esse narratio, tamen aliquid nobis et spiritualiter sentiendum actus iste significat. Manus Christi Iudaei violaverunt, quando eius miraculis nullatenus credere maluerunt. Manus enim significant operationes quas in diversorum languoribus medicus coelestis exercuit, ut eorum obstinata duritia signorum virtutibus molliretur. Pedes quoque foderunt, dum eius apostolos, per quos fides Christiana in gentibus ambulavit, lacerandos esse putaverunt. Sic futurae causae in ista Domini crucifixione praedictae sunt. Foderunt autem, non transitorie debemus accipere, quia terra tunc varios fetus germinat, quando hominum studio cognoscitur exarata. Quod contigit in corpore Domini Salvatoris; illud enim clavis affixum, lancea perforatum, fructum nobis intulit sine fine mansurum. Quapropter iam non pertimescimus dicere Deum carne passum, Deum mortuum pro salute cunctorum. Unde Pater Augustinus mirabiliter et solito more declaravit, dicens (Aug. serm. 39): Res vetusta erat ut homo moreretur; quod ne semper valeret in homine, res nova facta est ut Deus moreretur; sicut et Apostolus ait: Nos autem praedicamus Christum, et hunc crucifixum . Et ne filium Virginis (ut quidam dementium putant) alium fortasse sentires, adiecit: Christum utique Dei virtutem, et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Quid enim tam stultum, tam infirmum videtur incredulis, quam cum audiunt Deum, Dei Filium crucifixum pariter et sepultum? Sed placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (Ibidem, 21). Incarnatio siquidem Domini, misericordiae ipsius est mirabilis altitudo, inaestimabile donum, incomprehensibile mysterium: unde aut rectis mentibus provenit salus, aut perversis sensibus generatur interitus.