monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 23
Foderunt manus meas et pedes meos. Sed antequam ad Passionis ipsius veniamus exordium, perscrutandum est cur talem sibi elegerit mortem qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam ? Primum, quod crucis ipsa positio talis est, ut pars eius superior coelos petat, inferior terras non deserat, fixa infernorum ima contingat, et velut quibusdam brachiis extensis, latitudo eius totius partes appetat mundi, iacens vero quatuor cardines orbis designat. Sic in parvo posita, cuncta videtur esse complexa. De cruce Domini dico, quae de poenali malo peccatorum, facta est beata redemptio: postea tribuens salutis bonum, quae pridem dabat interitum: patibulum salutare, mors indicans vitam, humilitas divinam proclamans summitatem; ut Christum in coelo, Christum in terra, Christum per cunctum orbem, Christum quoque ad inferna per figuram crucis esse cognoscas. Quod si aut ferro truncatus, aut ignibus fuisset absumptus, aut lapidibus oppressus, aut fluctibus demersus, aut alia qualibet morte praeventus, quo signo, rogo, diabolus pelleretur? Quo vexillo frons Christianorum tuta mansisset? Qua figura corporis et animae firmaretur infirmitas? Nulla mors tantae maiestati melius convenire potuit, nisi quae nobis perfectae salutis indicia dereliquit. Provisum est etiam ad credulitatem nostram, ut altius configeretur, videretur a multis, crederetur a plurimis. Et ne Deum quispiam dubitaret, in cuius passione tot et tanta miracula convenissent, Per universum mundum tenebrae factae sunt, terra tremuit, petrae scissae sunt ; ut orbis passum evidenter suum testaretur auctorem. Sic istam crucifixionem totum mirabile habere decuit, quae templum pii Redemptoris excepit. Quapropter merito a Christo electa est crux, in qua et singulariter occumberet, et communi sorte moreretur.