monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 20
Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei. Cor suum, voluntatem suam dicit, quae in Scripturis divinis clausa tegebatur; sed impleta passione, omnis veritas de adventu eius promissa revelata est. Bene autem legis mysteria comparata sunt cerae, quae tunc splendorem reddit, quando in usum luminis calore liquefacta dissolvitur. Ventrem vero suum dicit Ecclesiam catholicam: ubi tecta verba praedicantium, venientu temporis plenitudine, patuerunt. Inde est et illud, quod velum templi in passione Domini constat scissum; revelata sunt enim tali facto illa quae tegebantur occulta.