monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 14
Quoniam tu es qui abstraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meae. De ventre utique virginali, qui iam tunc ab originalis peccati vitio sequestratus, tanquam sponsus processit de thalamo . Inde se dicit abstractum, unde humanitas tenebatur obnoxia. Sive illud accipiendum est, quoniam de utero matris iure se a Domino dicebat abstractum; ut ostenderet nativitatem illam dominica virtute perfectam: ne incredibilis videretur virginis partus, dum esset Domini operatione completus. Et ut declararet perfectam humanitatem, quam assumere atque monstrare dignatus est, ab initio vitae suae spem suam dicit in Domino posuisse. Verum hic quoque incomprehensibilis sanctitas, et singularis ostenditur magnitudo. Nam cui alii datum est Divinitatem agnoscere, quem adhuc potuerant ubera materia lactare? Incipiens ergo aetas dicebat, ad quod aliorum vix poterat pervenire maturitas.