monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 7
Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. Per diem clamabat humanitas Verbi, quam non circumdabant tenebrae peccatorum; nec tamen constat auditam, cui nulla praepedire videbatur offensio. Audiat hoc querulum genus humanum, quod petitiones suas desiderat sine dilatione compleri. Petit, sicut dictum est, humanitas Verbi, quae merebatur audiri; quam tamen ideo non constat auditam, ut eius sacro sanguine probrosa mundi crimina lavarentur. Hoc etiam et aliis docetur exemplis. Paulus petit ut ab eo carnis stimulus tolleretur, nec tamen auditur a Domino. Diabolus precatur (Iob II, 5) ut Iob sanctum virum saevissima calamitate percelleret, et constat ei mox fuisse concessum. Sed Apostolo votum suum implere negabatur ad gloriam, diabolo vero dabatur ad poenam. Sic non audire frequenter expedit, quamvis nos desideria dilata contristent. Addidit quoque clamasse se nocte, id est in tribulatione, cum etiam peccatores soleant frequenter audiri. Subiunxit: Et non ad insipientiam mihi, subaudiendum reputabis. Duo sunt enim genera petitionum: quando petimus honores, divitias, inimicorum vindictam, et caetera huiusmodi, insipienter petimus, quia mundana desideramus; quando autem postulamus ut a periculis liberemur, ut nobis vita concedatur aeterna, non stulte petimus, sed convenienter oramus. Petebat ergo Mediator Dei et hominum Christus non insipienter, sed prudenter; et tamen non constat eum auditum, quia mundi redemptio sic erat Domino dispensante ventura.