monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.128 v > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 4
Per totum quidem psalmum loquitur Dominus Christus; sed primo capite derelictum se clamat a Patre, ut dispensatam scilicet susceperit passionem, potentissimam humilitatem suam hominis subiectione commendans. Secundo loco passionem sacram diversis comparationibus prophetavit, deprecans ut a saevientibus inimicis suis, divina protectione liberetur. Tertio commonet Dominum laudare Christianos, quia in resurrectione sua catholicam respexit Ecclesiam; ut audito tanto miraculo in saluberrima fidei constantia permanerent: ne passione tantum prophetata, imbecilla se hominum corda turbarent. Quem psalmum paulo sollicitius audiamus, est enim ingentium rerum admiratione plenissimus; ut quid in hac vita contemnendum, et quid in alia esset sperandum, capitis ipsius commonitionibus nosceremus. Nam cum multi psalmorum breviter de Domini passione meminerint, nemo tamen eam tanta proprietate descripsit, ut non tam prophetia quam historia esse videatur.