monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 21, 2
Sive in finem, sive psalmus, sive David quid significet, frequenter expositum est. Restat ut pro susceptione matutina, quod adhuc novum esse cognoscitur, explanare debeamus. Susceptio matutina est tempus resurrectionis, sicut dicitur in Evangelio: Una sabbatorum valde diluculo, venit Maria ad monumentum , etc. Susceptio enim fuit, quando Dominus Christus mortale corpus veteris hominis conditione deposita, in magnam gloriam clarificatus assumpsit: cui omne genu flectitur coelestium, terrestrium, et infernorum . Matutinum autem dictum est, quasi mane primitivum, quod tempus innumeris locis ad resurrectionem Domini constat aptatum. Sed cum in hoc psalmo multa de sua passione constet esse locuturum, videamus cur eius titulus solam resurrectionem commemorare voluerit. Saepe enim significatur per id quod sequitur, illud scilicet quod praecessit; ut cum dicimus mane factum, intelligamus noctem quoque praecessisse; similiter cum dicimus manumissum, intelligamus servum fuisse; et his similia. Quae figura dicitur synecdoche, cum per id quod sequitur possumus intelligere quod praecedit. Unde dubium non est commemorationem factam resurrectionis indicare nihilominus et beatissimam passionem. Hinc autem quae sit virtus et claritas psalmi, absolute datur intelligi, quod eum matutinae lucis nomine praenotavit: quoniam passionem Domini Christi, quam narrat, saluti generis humani constat esse concessam.