monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 21
Ostensa nobis est imago coelestis Regis mirabili descriptione veritatis, ut quem Iudaei non meruerunt praesentem cognoscere, auditu auris mundus eum crederet advenisse. Meminerimus autem quod psalmus iste tertius est ex his quos de duabus naturis evidentius locutos esse collegimus. Hanc tamen regulam noveris in omnibus custoditam; ut in eis psalmis, et duae naturae et una persona esse declaretur; quatenus salutari brevissimoque compendio, et illi destruantur qui duos filios esse mentiuntur, et illi qui unam naturam in Christo Domino callida perversitate confingunt. Dicite, qui vos putatis sapientissimos viros, quid est illud quod ad Corinthios scribens ait Apostolus: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus ? Nam si ex deitate et humanitate una natura facta esset, ut creditis, qualis, rogo, substantia in aeternum Patri potest esse subiecta? Restat ut vos Arianus error absorbeat. Necesse est enim confiteri vos quia Verbum Patri potest esse subiectum, quamvis aliqui Patres Christi membris hoc aptandum esse putaverint. Quocirca parum tibi fortasse visum est quod Eutychis errore tenebaris obnoxius, nisi te et Ariana calamitas iuncto fasce deprimeret? Auctores suos errores singuli damnaverunt: de te autem quid faciant, quem duplex culpa condemnat? Mox ut ad conflictum veneris, statim Nestorianum vocas orthodoxum. Habemus contra te iudicia tua; hoc aliis pro crimine dicis, quod tu tibi persuasisse cognosceris. Exstat hic denarii numeri duplicata societas; ut sicut haec parilitas unam summam designat, ita psalmus iste utriusque legis unum Dominum proclamet auctorem. Est enim in istis decadibus virtus eximia; et quoties se geminant, toties ingentium rerum sacramenta declarant.