monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.100 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 17
Quoniam declinaverunt in te mala, cogita verunt consilia quae non potuerunt stabilire. Declinare dicimus mala supra alios pendentia, in alio loco sine iniquitatis causa relidere, quod in passione Domini constat effectum. Nam cum putarent Iudaei imperium Romanorum sibi fore perniciosum, si Regem Salvatorem Dominum suscepissent, in ipsum visi sunt mala declinare, quae sibi credebant Romanis ulciscentibus evenire. Cogitaverunt enim consilium dicendo: Expedit unum pro omnibus mori . Quod non potuerunt stabilire, id est ad votum suum perducere. Nam nescientes vera dixerunt, oportuit unum pro omnibus mori. Verum quidem dictum, sed malo voto prolatum est; et ideo de tali facto subituri sunt poenam, quia non habuerunt sinceram conscientiam. Quod schema dicitur amphibologia, id est dictio ambigua, dubiam faciens pendere sententiam. Consilium est enim aliquid aut faciendi, aut non faciendi ratio deliberata.