monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 16
Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum. Fructus eorum fuerat in terra viventium, si Filio Dei credidissent; sed quia mandatis eius contumaci spiritu restiterunt, merito fructum illum beatitudinis perdiderunt. Semen eorum, id est vota vel facta peccantium. Bene autem dicuntur semina, unde nascitur unicuique retributio digna gestorum. A filiis hominum efficies alienos, id est a sanctis, quos in haereditatem aeternam tuae misericordiae largitate missurus es.