monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 14
Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui. Clibanus est coquendis panibus aenei vasculi deducta rotunditas, quae sub urentibus flammis ardet intrinsecus. In qua similitudine merito peccatores ponuntur, qui in futuro iudicio, et moerore animi, et poenali excruciatione torquendi sunt, quia contra regulas Domini obstinata mente vixerunt. Tempus vero vultus Domini dies est iudicii, quando Filius hominis videbitur ab omnibus; sed soli eum iusti etiam divinitatis suae contemplatione respicient. Memento autem quod superius in laude Domini Christi characterismon schema posuerit, per quod honorem eius et gloriam diversa qualitate gratiarum descripsit. Nunc per eamdem figuram inimicos ipsius dicit variis suppliciis affligendos, ut quantum ille mirabilis, tantum isti redderentur horribiles.