monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 13
Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Venit ad tertiam divisionem, in qua optat Dominum Christum facere quod eum noverat esse gesturum. Dicit enim: Inveniatur manus tua, id est operatio tua reperiatur: afflictos convertas inimicos, qui a tuis regulis mundi delectatione dissentiunt: de quibus ait Apostolus: Quoniam si cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati, salvi erimus . Sed isti tandiu dicuntur inimici, donec diaboli suasionibus inducuntur; caeterum quando ad Christum Dominum redeunt, et servi et filii vocantur et amici. Sequitur, dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Hic illud iudicii tempus advertitur, quando dextera Patris, id est Dominus Salvator iudicaturus est mundum; et qui eum oderunt poenae perpetuitate damnandi sunt.