monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 12
Quoniam rex speravit in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. Dicit causam quare tantum munus acceperit: quia rex iste qui in passione sua tribus linguis legebatur ascriptus, secundum hominem speravit in Domino, ut agnoscamus, nisi suppliciter postulando, ad eius non posse nos misericordiam pervenire. Sequitur etiam aeternitatis huius causa probabilis: quia nescit a Patris misericordia submoveri, qui sperare in eius gloria perseverat, sicut Salomon dicit: Quis speravit in Domino, et confusus est ? Et in alio psalmo dicit: Protector est omnium sperantium in se . Posito igitur in primo psalmo, categorico syllogismo, et in septimo, hypothetico, restat nunc ut enthymema demonstrare debeamus. Enthymema, quod Latine interpretatur mentis conceptio, syllogismus est constans ex una propositione et conclusione, quem dialectici dicunt rhetoricum syllogismum, quia eo frequenter utuntur oratores pro compendio suo. Iste taliter explicatur: Omnis sperans in Domino exsultabit et laetabitur in misericordia eius; ego igitur exsultabo et laetabor in misericordia eius. Ista est tertia species syllogismorum per quos dialectici subtilissimis disputationibus quae probare nituntur ostendunt. Nec moveat quod in istis partibus non sunt eadem verba quae dialectici ad instruendos rudes longo post tempore formaverunt; in praedicationibus enim sacris argumentum quidem ipsum ponitur, sed sub libertate verborum. Modo reliqua videamus.