monumenta.ch > Hieronymus > sectio 54 > sectio 51 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 11
Quoniam dabis eum in benedictione in saeculum saeculi; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. Gradatim descendit ad illam gloriam declarandam quam Christus Dominus secundum carnem a Patre clarificatus accepit. Dicit eum dandum esse in benedictione, quae nullo possit fine concludi. Verum haec verba pia examinatione pensanda sunt, ut tantae rei nobis elucere possit arcanum. Multis locis iam diximus suscipiendum esse pro parte membrorum, quod ipsi Domino Salvatori non potest convenire; sicut et Patres nostri similia loca exposuisse declarantur. Quapropter laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo, suscipiendum est de unoquoque fidelium, de quibus et alter psalmus dicturus est: Et habitabunt recti cum vultu tuo . Laetificari enim de vultu Domini, alterius cognoscitur esse personae; quod de Christo intelligi catholica non permittit Ecclesia, quae sic unita Verbo cognoscitur, ut una sine dubio intelligatur esse persona.