monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 8
Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Post diapsalmatis silentium, venit ad secundum modum: ubi incarnationis eius potentiam mirabili fulgore describit. Dicendo enim: Quoniam praevenisti, significat humanitatem anticipante divinitatis gratia semper ornari: quia nullus illi quidquam primus offert, quod bonum est, nisi hoc coelesti munere concedatur. Erubescat Pelagianus hoc proprium hominis dicere, quod immaculata Verbi incarnatio evidenter legitur accepisse. Benedictio dulcedinis fuit, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui . Posuisti metaphorice dicitur ab his qui post labores maximos praemio digno coronantur. Quod totum ad naturam pertinet humanitatis, quae a divinitate quod non habebat accepit. In capite vero idem dictum debemus advertere, quantum ad substantiam attinet corporalem. Caeterum deitas non habet membra, quae ubique tota atque perfecta est. Corona enim non improbe circumeuntium discipulorum videtur significare conventum, quia ipsum docentem desiderantium apostolorum circuitus ambiebat. Haec erat corona capitis, hoc regale diadema, quod non ornaret impositum, sed de Christo Domino potius ornaretur. In hac enim corona et totius mundi circulum merito poterimus advertere; in quo generalis significatur Ecclesia. Quod schema dicitur characterismos, id est informatio vel descriptio, quae sive rem absentem, sive praesentem personam spiritualibus oculis subministrat. Hoc et in laude, et in vituperatione fieri solet.