monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios II, 4 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 6
Vers. 1. Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer, Domine, propheta ad Patrem dicit, in virtute tua, id est in omnipotentia maiestatis tuae, in qua et Filius regnat, sicut ipse dicit: Omnia Patris mea sunt, et omnia mea Patris sunt . Laetabitur rex, id est gaudebit Iesus Christus: de quo in alio psalmo legitur: Deus, iudicium tuum da regi, et iustitiam tuam filio regis ; et in titulo passionis scriptum est: Rex Iudaeorum . Sequitur, et super salutare tuum exsultabit vehementer, id est in eo quod per eum salvasti homines, Filius tuus, qui Salvator est, exsultabit. Addidit quoque vehementer, ut quanta est copia in beneficio, tanta sit et gaudii magnitudo.