monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 4
In prima narratione psalmi huius, verba prophetae sunt ad Deum Patrem de incarnatione dominica. Secunda diversas virtutes eius gloriamque describit, declarans a parte qua passus, ad quam summam rerum apicemque ipso largiente pervenerit. Tertia idem propheta convertitur ad Dominum Christum, ubi more desiderantium optat illa in iudicio eius fieri quae novit esse ventura.