monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 20, 2
Ideo titulus hic decimo nono psalmo par est, quoniam et iste quidem de Domino Salvatore, sed sub aliqua diversitate dicturus est. Superior namque continet orationem prophetae, et confidentiam qua liberandus est a cladibus huius saeculi populus Christianus. Nunc quidam panegyricus de incarnatione ipsius dicitur, et postea deitatis eius facta narrantur; ut omnes intelligant eumdem esse Mariae semper Virginis Filium, quod Patris Verbum. Duas enim naturas in Christo Domino salutariter credimus, Deitatis et humanitatis, quae in unam personam per infinita saecula incommutabiliter perseverant. Quod ideo frequenter repetendum est, quia vitaliter et auditur semper et creditur.