monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 19, 17
Docuit nos propheta sanctissimus quali pietate debeamus Christo Domino servire: optat illi bona quae noverat esse ventura, quia bene credentium mos est illa orare quae desiderant emergere. Sic et in dominica oratione praemonemur: Adveniat regnum tuum ; quod etiamsi non oremus adveniet. Sed devotus non vult desinere, quae ventura credit optare. Quapropter affligamur in eius passione, gaudeamus in eius resurrectione. Sic enim ipsius possumus dici, si eius dispensationibus mereamur aptari. Praesentis autem numeri sacramenta sub una summa nequaquam potuimus invenire, sed forte nobis poterunt divisa constare. Duodenarius itaque calculus ad apostolos est videlicet applicandus. Septenarius vero significat hebdomadam, quae ad primam illam pertinet sine dubitatione culturam. Haec in unum sociata, utriusque legis sacramenta concludunt. Sic et istius psalmi ad Patrem dicta precatio, Novi et Veteris Testamenti continet reverenda mysteria.