monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 19, 15
Domine, salvum fac regem; et exaudi nos in die qua invocaverimus te. Futurorum desiderio propheta pellectus, illa petit iterum fieri quae noverat esse ventura. Dicitur Patri: Salvum fac regem, id est Christus Dominus resurgat a mortuis, ascendat in coelos, interpellet pro nobis, ne diutius nostra vacillet oratio, sed ipso Advocato praesumamus orare, qui nos Patri docuit supplicare, ne nos mortis laqueus possit astringere. Denique hoc sequitur, exaudi nos in die qua invocaverimus te; quod tunc humano generi provenit, quando resurrectionem Domini firme credidit et laetanter aspexit.