monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 19, 14
Ipsi obligati sunt et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. Potenter aperuit fructum praecedentium rerum. Nam humanis honoribus praesumentes, laqueati pravis desideriis suis in mortis foveam corruerunt. Et quia dicturus erat, ceciderunt, praemisit, obligati, quod necesse est illis contingere, qui se videntur nexuosis erroribus obligare. Resurgere enim duobus modis dicitur Christianus: quando a vitiorum morte in hoc mundo per gratiam liberatus, in divinis iustificationibus perseverat, sicut sapientissimus Salomon dicit: Septies cadit iustus, et resurgit . Dicitur et generalis illa resurrectio, in qua iusti praemia aeterna consequentur. Sed hic utramque convenire manifestum est; ubi ideo posuit, erecti sumus, quia in qualibet resurrectione, fideles ab humilitate consurgunt, et ad divina praemia sublevantur. Quod argumentum in topicis dicitur a rebus ipsis, quando et adversarios corruisse dicimus, et nos erectos esse testamur.