monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 19, 13
Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Fidei suae sinceritate confidens, quae muneribus erat Domini contributa, propheta laetatur, despiciens illos qui pomposis curribus evecti, in temporali potius dignitate praesumunt. Duo enim apud antiquos erant genera triumphorum: unum maius in curribus, quod laureatum dicebatur; aliud minus in equis, quod ovatio nuncupabatur. Sed ista saecularibus relinquens, in nomine Domini se magnificatum esse confirmat. Non enim currus aut equus magnificant, quamvis in hoc mundo extollere videantur honoribus; sed nomen Domini, quod ad praemia aeterna perducit. Quae figura Graece dicitur syncrisis, Latine comparatio, dum comparatione quadam iustiorem causam nostram, quam adversarii demonstramus.