monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 19, 12
Exaudiet illum de coelo sancto suo; in potestatibus salus dexterae eius. Exaudivit Filium Pater ab incarnatione suscepta, post resurrectionem videlicet, quando Spiritum sanctum de coelo misit apostolis, quem in terris mittendum esse promiserat. Et ut ipsum quoque in deitate sua omnipotentem esse monstraret, sequitur, in potentatibus salus dexterae eius. Salus igitur, quam ipse condidit, potentatus noster esse dignoscitur: quando illa salus nec morbis afficitur, nec doloribus sauciatur, sed potentes nos efficit, cum in sua perennitate custodit. Sensus ergo talis est: Exaudiet Filium Pater de coelo sancto suo: quia in dextera eius est salus, habens ex propria deitate, quod petere videtur ex carne.