monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 19, 10
Laetabimur in salutari tuo, et in nomine Dei nostri magnificabimur. Impleat Dominus omnes petitiones tuas. Cum vir sanctissimus spiritualia bona optaret Ecclesiae, ut se unum ex eius corpore esse monstraret, suam quoque personam decenter admiscuit. Nam in salutari Ecclesiae, quod est Dominus Christus, laetaturum se esse declaravit, et in ipsius nomine se magnificandum esse testatur, quia ex Christo Christiani fuerant nuncupandi. Magnificari est enim magnum fieri, quippe cum ex vocabulo coelestis Regis nomen est impositum servienti. Sequitur, impleat Dominus omnes petitiones tuas. Fit iterum ad Ecclesiam grata conversio, ut ex tam frequenti voto probaretur nimiae benevolentiae magnitudo.