monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 19, 9
Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. Post diapsalma positum, venit ad ingressum secundum, adhuc optans Ecclesiae bona, quam sciebat constanter in orthodoxa religione mansuram. Dicit enim: Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, id est secundum intellectum quem habes de Domino Salvatore; ut eum credas unum ex Trinitate passum carne, et pro mundi liberatione in crucis patibulo pependisse, ipsum resurrexisse, ipsum sedere ad dexteram Patris, ipsum ad iudicandum esse venturum. Addidit quoque: Et omne consilium tuum confirmet, scilicet ut mundi istius illecebras, contemplata Domini promissione despicias, et pericula praesentis saeculi non pavescas, dum futurae resurrectionis praemia laeta semper exspectas. Hoc est enim consilium sanctae matris Ecclesiae, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum credere Deum, a quo creata sunt omnia, et disponuntur universa. Haec bene confirmari propheta deprecatur in populo fideli, per quae novit eum ad aeterna praemia esse venturum.