monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 19, 8
Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Sacrificium sanctae Ecclesiae, non hostia pecudum, sed iste ritus accipiendus est, qui nunc agitur corporis et sanguinis immolatione solemni, quem venturum praevidebat, non quem praetermittendum esse cognoverat. Sequitur, et holocaustum tuum pingue fiat. Holocausti nomine in illa prioris sacrificii similitudine perseverat. Holocaustum enim totum dicebatur incensum; quae nunc referenda sunt ad communionis nostrae sanctissimam puritatem. Holocaustum enim per se combustum et aridum est: sed pingue fit atque iucundum, quando a gratia Divinitatis assumitur .