monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 19, 6
Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob. Per figuram prolepsin, quae Latine dicitur praeoccupatio, propheta studio magnae charitatis accensus, optat Ecclesiae catholicae provenire, quae longo post tempore fieri posse cernebat. Audiri cognoscimur, quando omnimodis aliquid obtinemus. Dicendo vero, in die tribulationis, tempus gravissimae afflictionis ostendit, quo magno desiderio Dominum deprecamur. Non enim extremis labiis, sed mundo corde tunc petimus quae nobis tribui postulamus. Perscrutandum est quoque quare patriarchae Iacob nomen videtur annexum? Hic enim maiori fratri subripiens, totius benedictionis gratiam conquisivit, ut et ipse illi cum reliquo populo subderetur. Quae similitudo benedictionis, Christiano populo congruenter aptatur, qui gentem subsequens Iudaeorum, eam devotae mentis religione superavit, ut gratiae munere primus donante Domino redderetur. Nam cum dicit, protegat te nomen Dei Iacob, huiusmodi similitudinem a Domino vult intelligi, et novo populo concedendam, quam ille in praefiguratione sanctus patriarcha percepit.