monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 24
Quam mirabili ordine totum psalmum gloriosissimus propheta cantavit! Laudavit Domini praedicatores; ipse quoque adventum sacratissimae incarnationis edocuit, magnalia eius varia definitionum qualitate commendans. Reversusque in memoriam fragilitatis suae, a delictis petiit debere se mundari; ut tantorum sacramentorum relator dignus existeret, qui docuit Scripturas Domini a purissima conscientia debere narrari. Numerus quoque praesens, virtutem psalmi declarare sentitur. Nam sicut in Evangelio, decimo octavo anno curvata mulier, iubente Christo, a sua infirmitate salvata est : ita se in hoc psalmo petiit peccatis propriis propheta liberari, per hunc calculum significans tempus aptissimum in quo et iste Domini salutifera beneficia mereretur.