monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 22
Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adiutor meus et redemptor meus. Dicit quando eloquia oris eius Domino placere praevaleant; videlicet, si a vitiis quae superius dixit, reddatur alienus; propter illud quod dicitur peccatori: Quare tu enarras iustitias meas ? Quae est autem meditatio cordis, quae potest ad Dominum pervenire? Spes, charitas, et fides, quae utique digna sunt Deo. Illa enim merentur in conspectu eius ascendere, quae ipse cognoscitur approbare. Adiutorem vero suum dicit in bonis, redemptorem a malis, ut nemo suis meritis applicet quod coelesti largitate susceperit.