monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 21
Et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. Positum est superiore versu, occultum, quod originale dicimus; nunc dicendum est quid sit alienum. Alienum est, quod malis hominibus, sive diabolo suadente committitur, sed fit proprium, quia consensus plectibilis adhibetur. Ex illa enim traduce mortalium massa corrupta, ab hoste spirituali sine divina gratia velociter subvertitur, quia in primo homine per inobedientiam vitiata monstratur. Nam quam facile est antiquo insidiatori infectis vetita suadere, qui potuit liberos atque incorruptos sua calliditate decipere! Quapropter ab originali peccato, unde usque ad saeculi finem vivens nullus excipitur, propheta mundari se petit, quasi adhuc carnalibus vitiis non omnino purgatus. Sed cum dicit, servo tuo, iam se ostendit legi dominicae iure famulari. Dominantur autem errores, cum in eis fallaci voluntate praesumitur: tunc vero imperium perdunt, quando ab ipsis homines per Dei gratiam subtrahuntur. Iure ergo propheta immaculatum se confidit fieri, cum eum iam contigerit ab eorum dominatione liberari. Maximum vero delictum est superbia, qua et diabolus cecidit, et hominem traxit . Quantum enim in malo magna sit, hinc datur intelligi, quae ex angelo diabolum fecit, quae homini mortem intulit, et concessa beatitudine vacuavit. Omnium malorum mater, scelerum fons, vena nequitiae; scriptum est enim: Initium peccati omnis superbia , quam tamen Dominus veniens sua humilitate deiecit.