monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 20
Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine. Ecce ianua tertiae narrationis aperitur, in qua propheta deprecatur, ut omnia eius peccata mundentur, quatenus eloquia oris sui in conspectu Domini reddantur accepta. Sed cum tribus modis humanis erroribus excedatur, cogitatione, dicto, et facto, immensum illud delictorum mare sub brevitate constrictum, duobus fontibus emanare testatur. Occultum est quod originale dicitur, in quo concipimur, nascimur, et secreta voluntate peccamus, id est, cum rem proximi concupiscimus; cum nos de adversariis desideramus ulcisci; cum caeteris praestantiores effici volumus; cum cibos appetimus dulciores; et his similia, quae ita pullulant atque surripiunt, ut ante effectum rei multis celata videantur. Quod si haec alicui manifesta reddantur, monente Salomone: Non eas post concupiscentias tuas , illud tamen debemus advertere, quoniam multa peccata sunt quae omnimodis ignoramus, quorum nec origines possumus, nec subreptiones agnoscere. Unde subaudiendum est, delicta omnia quis intelligit? Nam cum dicturus sit in quinquagesimo psalmo: Delictum meum contra me est semper ; et alibi: Delictum meum cognitum tibi feci , quomodo non potest intelligi, quod peccans cogitur confiteri? Sed si adieceris omnia, tunc haec quaestio probatur exclusa.