monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 19
Nam et servus tuus custodiet ea; in custodiendo illa retribulatio multa. Cum dicit: Servus tuus, iustum significat et devotum. Custodiet ea, dulcedine scilicet illa pellectus, quia nequissimis mentibus iudicia Domini semper amara sunt. Et inspice quod dictum est, custodiet ea; ut non solum ad tempus earum rerum suscipi videatur affectus, sed usque in ultimum vitae spatium in tali devotione versetur. Post obedientiam praemia subsequuntur, id est retributio multa. Tanta enim divinae clementiae dona sunt, quae nequeunt comprehendi. Sic enim de his Apostolus dicit: Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se . Merito ergo dicta sunt multa, quia comprehendi non poterant universa