monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 18
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Desiderabilia sunt iudicia Domini, sicut dictum est, mandata Novi et Veteris Testamenti, super aurum, quod humana cupiditas affectat ardentissime possidere, propter quod frequenter despicit etiam salutes animarum. Sed quia hoc tantae rei parum est, addidit: Lapidem pretiosum multum, qui in parvissimo margarito plurimum valet, et exiguo metalli pondere, ingentem superat pecuniae quantitatem. Sed quoniam inveniri poterant continentes, qui cupiditatem noxiam laudabili parcitate calcarent, addidit etiam sapores praecipua suavitate iucundos, mel et favum. Unde homo nullus excipitur, quamvis continens esse videatur: quia propter Vetus Testamentum superat mel, propter Novum vincit favum. Ista enim faucibus tantum sapiunt, illa mentibus absolute dulcescunt. Quod schema Graece dicitur auxesis, Latine augmentum; paulatim enim ad superiora concrescit.