monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 17
Iudicia Dei vera, iustificata in semetipsa. Iudicia Dei dicit, ut arbitror, mandata quae in Veteri et Novo Testamento conscripta sunt: quia revera ex iudicio sunt prolata. Illud enim iudicium singulari numero dicitur, ubi boni malique dividuntur. Nam quod sequitur: Desiderabilia, prohibet ad illud tempus futurae iudicationis aptari, quia legitur: Vae illis qui concupiscunt diem Domini (Amos V, 18)! Haec autem iudicia utriusque Testamenti, quae dicta sunt, veritate immutabili perseverant; et tantum in illis est bonum, ut cum a piis mentibus recipiuntur, veraces faciant et beatos. Hoc enim dant, quod habent: quia necesse est ut iustificatione plenum sit, quod iustos facit. Peracta est propositae laudis senaria diversitate conclusio, praedicando legem Domini, testimonium Domini, iudicia Dei; qui numerus in arithmetica disciplina noscitur esse perfectus. Singulis enim versibus, quasi quibusdam calamis compactis, opera Domini laudis studio probantur esse cantata; ut doceret perfectionem atque convenientiam eorum quae sub tali calculo noscuntur esse praedicata. O ingentium rerum stupenda profunditas! Quis aut sufficienter distinguere aut praedicare potuisset opera Domini, nisi de Spiritu sancto probarentur edici? Solus enim praevalet digne de se dicere, qui etiam se potest nosse plenissime.